In nomine sancte et individue trinitatis, amen. Ludovicus, Dei gratia Francorum
rex, notum facimus quod, cum inter dilectos et fideles nostros Robertum, comitem Attrebatensem, fratrem nostrum, ex una parte, et Sy-
-monem, comitem Pontium et eius uxorem ex altera, super justitia terre comitis Pontium sicut se comportat a medio fyli aque Autye
usque ad Spinam Alvernosam et per medium fyli ejusdem aque sicut se comportat a dicta Spina usque directe ad Aubelotum, de Dor-
-lens versus Hysdinum, questio verteretur et de consensu partium inquesta facta esset per quam inventum fuit Philippum, comitem
Flandrensem et clare memorie Ludovicum genitorem nostrum antequam rex esset tempore Guillelmi comitis Pontium et tempore predicti Symonis
et uxoris sue infra terminos predictos versus Hysdinum justiciam habuisse judicatum fuit in curia nostra justiciam esse predicti fratris
nostri Roberti comitis Attrebatensis predictorum Philippi et Ludovici genitoris nostri successoris infra terminos supradictos hoc salvo comiti Pontium
quod habet ibi placitum fundi ubi habet feodum vel dominium et pro redditibus suis et serviciis et releveiis eorundem potest
capere in feodis suis de rebus eorundem, volumus autem et precipimus heredes predicti fratris nostri eandem habere justiciam
in hiis que fuerunt et que tenemus de comitatu Pontium infra terminos predictos cum clare memorie Ludovicus rex, pater noster,
eidem fratri nostro pro parte hereditatis contulerit quicquid eidem patri nostro obvenerat ex parte Isabellis matris sue ratione
cuius exercuerat ibi justiciam predictus pater noster. Quod ut perpetue stabilitatis robur obtineat presentem paginam sigilli
nostri auctoritate et regii nominis karactere infertus annotato fecimus communiri. Actum in Egypto in castris juxta
Mansoram, anno incarnationis dominice M° CC° [millesimo ducentesimo] quadragesimo nono, mense martio, regni vero nostri anno vicesimo quarto,
astantibus in palatio nostro quorum nomina supposita sunt et signa dapyfero nullo. Signum Stephani buticularii. Signum Johannis camerarii. Signum Imberti constabularii.
Data vacante cancellaria.