Archives - Pas-de-Calais le Département
Les informations contenues dans cette page ne sont valables avec certitude que jusqu'à cette date et heure.

Transcription du document

Avertissement ! Les mots entre crochets, illisibles sur la charte coté 1 H 3014/1, ont été restitués par Maurice Prou, grâce à deux copies des XII-XIIIe siècle.
Cf. l’appendice d’Une Charte de Garin […], pp. 14-16.

In nomine summæ et individuæ Trinitatis, Patris et Filii et Spiritus Sancti, amen

Robertus, rex [Franc]iae, proceres suos certa de ca[usa in] palatio Compendii conduxerat quod ad eum Romanorum

imperator Heinric[us] Gerardum, Kamaraci episcopum, et Richardum, Virduniensem abbatem, legationis gratia miserat.

Aderat ergo comes F[lan]driæ, Balduinus honesta barb[æ], cum quo venerabilis vitæ Ledvinus, abba cenobii beati

Vedasti, vir plane dignus omnium bonorum dilectione, ubi etiam ego Warinus, Belvacensis sedis episcopus, bono

meo omine interfui, [cum] ibidem tanti viri notitiam et sancte societatis presidium paraverim mee indignitati. Communica[to]

enim cum sancto viro sermone, nichil ab eo visum est optabilius exposcere quam suam societatem et sancte æcclesiæ sibi

commissæ, quam ipse cum summo karitatis affectu michi et omnibus æcclesiæ beatri Petri filiis, episcopalis scilicet sedis, concessit

suppliciterque ut et ipse meam et æcclesiæ nostræ societatem et beneficium mereretur expetiit. Sic unita alternarum æcclesiarum fraterna societate, visum

est mihi hanc sancte societatis pactionem confirmare memoriali karitatis pignore. Ipsa æcclesia beati scilicet Vedasti in episcopio nostro villam

Angicurt habere noscitur, [no]sque altare æcclesiæ ipsius ville possidemus. Ips[iu]s ergo altaris tertiam partem, pro nostra successorumque nostrorum salute, æcclesiæ predicti

sancti contribuimus, utque ex red[itu] tertie illius partis vinum ad celebrandas missas eidem æcclesiæ amministretur constituimus, ab æcclesia autem episcopali

juri nullam consuetudinem persolvendam statuimus vel statui permittimus, nisi ut in sinodo .VIII. denarii pro obsonio in anno persolvantur. Et ne quis hoc

perfunctorie fieri umquam com[mentetur], episcopalis sigilli obsignatione inconvulse in posteros perpetuamus ; interminamus insuper episcopali

auctoritate ne quis hoc [mut]are vel de his [remor]dere aliquid presumat vel causas in[nectendo] æcclesiæ dampnum moliatur vel inferat,

[negligenti vero hanc nostram interminationem] geh[ennales penas minando indicimus sicut e di]jverso conservanti beatitudinem veram pro[mittendo]

[optamus. Ut ergo posteris clare]at nos super h[oc] nego[tio multorum probabilium communicasse] et ex eorum hoc [egisse] con- silio, quos [adesse tunc contigit,]

et attestatione hoc fieri testium [ju]re sub[notamus].

 

Signum

Rotberti, Franchorum regis gloriosi, cujus consilio et ap- -probatione actum est.

S. Henrici, filii ejus. S. Balduini, comitis Flandrorum honeste barbe.

S. Richardi, Nortmannorum comitis, et Rotberti, fratris ejus archiepiscopi.

[S.] Rodulfi comitis. S. Drogonis. S. Rotgerii. S. Heylonis. S. Herlandi.

[S. Bur]chardi, filii Burchardi de Monte Morinciaco. S. Fulchonis, Ambia-

[nensium] episcopi. S. Gerardi, Kamaracensium presulis et Ri- Virdunensium abchardi batis

[qui ibi cau]sa legationis aderant. S. Ledvini, abbatis sancti Vedasti. S. Huberti abb[atis]. [sancti Luciani. S. Vualteri Cameracensis. S. Burcar]di comitis. S. Alberti Cred[ulensis et Guillelmi fratris ejus].

S. [Bal]duini [de Claro]monte. Ego Baldvinus cancellarius perlegendo subscripsi.

Acta sunt hæc Compendio palatio, mense maio, prima die mensis, anno incarnati Verbi.

.M. .XXX. VIIII., indictione. VI., regnante serenissimo rege Franchorum Rotberto

anno imperii sui .XX. VIIII.